- PAMPHYLIA
- I.PAMPHYLIAquae et Mopsopia, teste Pliniô, l. 5. c. 27. regio minoris Asiae ad Austrum versus oram littoralem maris, quod Pamphylium appellatur, inter Lyciam ad Occidentem et Ciliciam ad Ortum, a Phrygia magna Taurô monte divisa. Urbes quondam habuit celebriores Olbiam modo dirutam, et Ataliam, nunc Sataliam. Regio est vinetorum et olearum fertilitate nulli postponenda, pascuis etiam fecundissima, quamvis habeat sua arenis molesta. Amnes eius nobiliores sunt Cataractas, Cayserus, Eurymedon, apud quem Cimon Atheniensis Persas navali praeliô superavit, et Medos. Omnis montana ex Tauro, quô premitur, in mare procumbit. In ipsa Ptol. has regiunculas assignat: Corbaliam, quae et Lyciae partem occupat, Phrygiam, quam maiorem nonnulli dicunt, et Pisidiam. Nostrae autem aetatis homines, postquam Turcarum tyrannidi subiecta est, binas eius dynastias faciunt: partem eius quae Pisidiae, Isauriaeque et Cappadociae finitima est, Caramaniam vocantes, a Caramanno, uno ex septem Turciae primoribus, ab Othomanno expulso: littorea autem Pamphylia, nunc Scandalera appellatur. Settalia teste Giravâ; Zina Theveto, Caraman Nigro dicitur. Scandalor eidem Nigro est pars occidua et ad mare terminata. Pamphyliae inter poetas meminit Stat. l. 1. Silv. Carm. 4. v. 77.Hunc quoque perque novem timuit Pamphylia messes.Hinc Pamphylius adiect. Lucan. l. 8. v. 249.—— Pamphylia puppiOccurrit tellus. ——Nic. Lloydius. Baudrando terminatur a Septentrione Pisidiâ et Lycaoniâ provinc. uti etiam tantisper Phrygiâ magnâ. Nunc pars est occidentalis Caramaniae provinc. sub Turcis. Hâc regione, ut et Phrygiâ, Lycaoniâ, Isauriâ et Pisidiâ, Α᾿νατολικὸν θέμα, constare, ait Constantinus, de provinciis Orientalis Imperii, seu Asiam parvam et Ponconsularem olim dictam; qua de re quid sentiat Salmas. vide illum ad Solin. p. 803. et seqq.II.PAMPHYLIAurbs Mediae. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.